Löydetty 13039 Tulokset: No
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)
Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. (Liber Genesis 1, 16)
et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)
et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. (Liber Genesis 1, 26)
et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: (Liber Genesis 2, 5)
Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: (Liber Genesis 2, 11)
Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. (Liber Genesis 2, 13)
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)
præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede ; (Liber Genesis 2, 16)
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. (Liber Genesis 2, 17)
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)