Mosaico decorativo

Löydetty 222 Tulokset: Mut

  • Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 14)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. (Actus Apostolorum 6, 14)

  • Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)

  • qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)

  • Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)

  • Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)

  • Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 51)

  • In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)

  • vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)

  • Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina