Löydetty 823 Tulokset: Muros Jerusalem
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. (Evangelium secundum Lucam 2, 45)
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, (Evangelium secundum Lucam 6, 17)
visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 31)
Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)
Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 22)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)