Löydetty 76 Tulokset: Munera

  • Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. (Liber Isaiae 1, 23)

  • In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)

  • venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)

  • Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. (Liber Baruch 6, 26)

  • Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)

  • Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)

  • Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)

  • Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam. (Prophetia Amos 5, 22)

  • Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)

  • Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina