Löydetty 79 Tulokset: Multum
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)
Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. (Epistula II ad Corinthios 8, 15)
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)
Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)