Löydetty 115 Tulokset: Multitudinem

  • Convocatis autem Machabæus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)

  • Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. (Liber Sapientiae 8, 8)

  • Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; (Liber Sapientiae 11, 16)

  • Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, (Liber Sapientiae 11, 18)

  • Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. (Liber Sapientiae 16, 1)

  • Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: (Liber Ecclesiasticus 7, 7)

  • non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. (Liber Ecclesiasticus 15, 22)

  • Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam: (Liber Ecclesiasticus 51, 4)

  • Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. (Liber Isaiae 1, 11)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina