Löydetty 238 Tulokset: Mir
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Marcum 12, 11)
Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. (Evangelium secundum Lucam 1, 21)
Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. (Evangelium secundum Lucam 2, 18)
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)