Löydetty 23 Tulokset: Militum
Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. (Liber II Paralipomenon 17, 18)
Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. (Liber Nehemiae 2, 9)
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)
Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 3)
Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 9)
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa. (Liber Ieremiae 39, 10)
Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens: (Liber Ieremiae 39, 11)
et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis. (Liber Ieremiae 52, 25)
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)
Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)