Löydetty 50 Tulokset: Melior

  • Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. (Liber Ecclesiastes 4, 13)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. (Liber Sapientiae 6, 1)

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)

  • Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)

  • Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina