Löydetty 1481 Tulokset: Mea
Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena: (Liber Iob 6, 3)
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. (Liber Iob 6, 12)
Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis. (Liber Iob 6, 21)
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. (Liber Iob 6, 30)
Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. (Liber Iob 7, 5)
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. (Liber Iob 7, 15)
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? (Liber Iob 7, 19)
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)
