Löydetty 1481 Tulokset: Mea
Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. (Liber Thobis 3, 14)
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. (Liber Thobis 3, 16)
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. (Liber Thobis 3, 18)
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : (Liber Thobis 4, 3)
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. (Liber Thobis 7, 10)
Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. (Liber Thobis 7, 13)
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 8, 9)
Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. (Liber Thobis 9, 1)
tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. (Liber Thobis 9, 3)
Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. (Liber Thobis 10, 7)
Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)
