Mosaico decorativo

Löydetty 1481 Tulokset: Mea

  • hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, (Liber I Samuelis 17, 46)

  • Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? (Liber I Samuelis 18, 18)

  • Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)

  • non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. (Liber I Samuelis 20, 15)

  • Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. (Liber I Samuelis 21, 8)

  • an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente? hiccine ingredietur domum meam? (Liber I Samuelis 21, 15)

  • Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. (Liber I Samuelis 22, 3)

  • quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. (Liber I Samuelis 22, 8)

  • Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis. (Liber I Samuelis 22, 23)

  • Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. (Liber I Samuelis 23, 17)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina