Mosaico decorativo

Löydetty 1119 Tulokset: Mar

  • Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli. (Liber II Regum 14, 26)

  • Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)

  • Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria. (Liber II Regum 15, 13)

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)

  • Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus. (Liber II Regum 15, 19)

  • Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)

  • Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 25)

  • Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis. (Liber II Regum 15, 27)

  • Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. (Liber II Regum 16, 17)

  • Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. (Liber II Regum 17, 1)

  • Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina