Löydetty 3573 Tulokset: Man
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)
Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: (Liber Numeri 36, 1)
et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis, (Liber Numeri 36, 8)
nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant (Liber Numeri 36, 9)
de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. (Liber Numeri 36, 12)
Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. (Liber Numeri 36, 13)
postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, (Liber Deuteronomii 1, 4)
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: (Liber Deuteronomii 1, 6)
murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. (Liber Deuteronomii 2, 7)
cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)
Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium. (Liber Deuteronomii 2, 24)