Löydetty 3573 Tulokset: Man
quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)
Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: (Epistula ad Romanos 2, 28)
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. (Epistula ad Romanos 3, 21)
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)
Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. (Epistula ad Romanos 7, 9)
Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. (Epistula ad Romanos 7, 10)
Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)