Mosaico decorativo

Löydetty 3573 Tulokset: Man

  • Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. (Actus Apostolorum 16, 27)

  • Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, (Actus Apostolorum 16, 37)

  • et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: (Actus Apostolorum 16, 38)

  • Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)

  • Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)

  • Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)

  • Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, (Actus Apostolorum 17, 24)

  • nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia: (Actus Apostolorum 17, 25)

  • Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) (Actus Apostolorum 18, 3)

  • Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)

  • Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, (Actus Apostolorum 18, 20)

  • Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. (Actus Apostolorum 18, 23)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina