Löydetty 3573 Tulokset: Man
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 35)
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)