Löydetty 305 Tulokset: Magna Tribulatio
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. (Liber Sapientiae 5, 1)
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)
quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)
Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: (Liber Ecclesiasticus 5, 6)
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se ! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo. (Liber Ecclesiasticus 23, 38)
A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. (Liber Ecclesiasticus 24, 39)
Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. (Liber Ecclesiasticus 25, 29)
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 11)