Löydetty 39 Tulokset: Librum
Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 20)
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, (Epistula ad Hebraeos 9, 19)
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. (Apocalypsis Ioannis 5, 1)
Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? (Apocalypsis Ioannis 5, 2)
Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. (Apocalypsis Ioannis 5, 7)
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: (Apocalypsis Ioannis 5, 8)
et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: (Apocalypsis Ioannis 5, 9)