Mosaico decorativo

Löydetty 624 Tulokset: Levi De Filiis

  • sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. (Liber Deuteronomii 2, 22)

  • Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël: (Liber Deuteronomii 4, 44)

  • Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? (Liber Deuteronomii 5, 29)

  • ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. (Liber Deuteronomii 6, 7)

  • Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. (Liber Deuteronomii 12, 25)

  • Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina