Löydetty 645 Tulokset: Juda
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. (Liber I Maccabaeorum 13, 12)
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus. (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione, (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Juda. (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. (Liber Proverbiorum 25, 1)
Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
