Löydetty 169 Tulokset: Jesum
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)
et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 15)
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 2)
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: (Epistula ad Titum 3, 6)
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: (Epistula ad Hebraeos 3, 1)