Mosaico decorativo

Löydetty 784 Tulokset: Jerusalem

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. (Liber Isaiae 4, 4)

  • Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)

  • Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)

  • et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. (Liber Isaiae 8, 14)

  • Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. (Liber Isaiae 10, 10)

  • Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? (Liber Isaiae 10, 11)

  • Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. (Liber Isaiae 10, 12)

  • Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem. (Liber Isaiae 10, 32)

  • et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. (Liber Isaiae 22, 10)

  • et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. (Liber Isaiae 22, 21)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina