Löydetty 784 Tulokset: Jerusalem
Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. (Liber Iudith 15, 9)
Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri: (Liber Iudith 15, 10)
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)
qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat, (Liber Esther 2, 6)
Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. (Liber Esther 11, 1)
Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. (Liber Esther 11, 4)
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. (Liber Psalmorum 50, 20)
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. (Liber Psalmorum 64, 2)
A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. (Liber Psalmorum 67, 30)
Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber Psalmorum 78, 3)
ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: (Liber Psalmorum 101, 22)