Mosaico decorativo

Löydetty 775 Tulokset: Ira

  • Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. (Liber Isaiae 28, 29)

  • Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate. (Liber Isaiae 29, 9)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)

  • Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ; (Liber Isaiae 30, 9)

  • Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)

  • Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. (Liber Isaiae 57, 16)

  • Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)

  • Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi. (Liber Isaiae 60, 5)

  • Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)

  • Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. (Liber Isaiae 64, 3)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina