Löydetty 775 Tulokset: Ira
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. (Liber Proverbiorum 26, 10)
Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)
Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. (Liber Proverbiorum 27, 3)
Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. (Liber Proverbiorum 29, 22)
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias. (Liber Proverbiorum 30, 33)