Löydetty 775 Tulokset: Ira
divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula. (Liber Psalmorum 54, 22)
pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. (Liber Psalmorum 55, 8)
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. (Liber Psalmorum 57, 10)
in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ. (Liber Psalmorum 58, 14)
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis. (Liber Psalmorum 59, 3)
mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. (Liber Psalmorum 64, 6)
Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus ! (Liber Psalmorum 67, 36)
Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. (Liber Psalmorum 68, 25)
Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. (Liber Psalmorum 70, 17)
Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. (Liber Psalmorum 71, 18)
Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? (Liber Psalmorum 73, 1)
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. (Liber Psalmorum 74, 2)