Löydetty 464 Tulokset: Inter
Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: (Liber Iosue 24, 7)
Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)
Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. (Liber Iudicum 4, 17)
Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. (Liber Iudicum 5, 16)
Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo. (Liber Iudicum 5, 24)
inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. (Liber Iudicum 5, 27)
Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ: et custodibus suscitatis, cœperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. (Liber Iudicum 7, 19)
Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 9)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 11)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? (Liber Iudicum 9, 13)
Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari, (Liber Iudicum 9, 23)
