Löydetty 178 Tulokset: Inde
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 4)
Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. (Evangelium secundum Lucam 12, 59)
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. (Evangelium secundum Lucam 16, 26)
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. (Actus Apostolorum 7, 4)
Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. (Actus Apostolorum 13, 4)
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 25)
et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. (Actus Apostolorum 16, 12)