Löydetty 353 Tulokset: Illo
Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: (Evangelium secundum Ioannem 9, 18)
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. (Actus Apostolorum 3, 13)
Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: (Actus Apostolorum 5, 17)
Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. (Actus Apostolorum 7, 21)
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: (Actus Apostolorum 7, 31)