Löydetty 681 Tulokset: Illis
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 9)