Löydetty 710 Tulokset: Illi
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. (Evangelium secundum Lucam 22, 5)
At illi dixerunt: Ubi vis paremus? (Evangelium secundum Lucam 22, 9)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. (Evangelium secundum Lucam 22, 38)
Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. (Evangelium secundum Lucam 23, 5)
