Löydetty 267 Tulokset: Iesu Transformat Aquam In Vinum
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. (Prophetia Osee 2, 9)
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel. (Prophetia Osee 2, 22)
Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. (Prophetia Osee 4, 11)
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me. (Prophetia Osee 7, 14)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: (Prophetia Osee 9, 2)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)
Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)
Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. (Prophetia Ioel 1, 5)
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)
Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. (Prophetia Amos 2, 8)