Löydetty 2581 Tulokset: Ibi
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)
Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. (Liber Thobis 6, 12)
Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. (Liber Thobis 6, 13)
Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. (Liber Thobis 6, 16)
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. (Liber Thobis 6, 17)
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. (Liber Thobis 7, 7)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. (Liber Thobis 8, 19)
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ : (Liber Thobis 9, 2)