Löydetty 2581 Tulokset: Ibi
filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)
Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum : et tradam tibi Israël : (Liber I Regum 11, 38)
Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. (Liber I Regum 12, 4)
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. (Liber I Regum 12, 7)
Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde ædificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)
Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. (Liber I Regum 13, 7)
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. (Liber I Regum 13, 17)
et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13, 21)
et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. (Liber I Regum 13, 22)
Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ quem reduxerat. (Liber I Regum 13, 23)
Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. (Liber I Regum 14, 3)