Löydetty 2581 Tulokset: Ibi
Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. (Liber Numeri 20, 26)
Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)
Quid sibi volunt homines isti apud te? (Liber Numeri 22, 9)
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)
Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? (Liber Numeri 22, 28)
Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. (Liber Numeri 22, 30)
Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: (Liber Numeri 22, 32)
Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. (Liber Numeri 22, 34)
Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. (Liber Numeri 22, 35)
Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. (Liber Numeri 23, 3)
Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? (Liber Numeri 23, 26)