Löydetty 70 Tulokset: Homini
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: (Epistula I ad Corinthios 7, 1)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. (Epistula II ad Corinthios 12, 4)
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. (Epistula ad Galatas 5, 3)