Löydetty 364 Tulokset: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 2, 2)

  • Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. (Liber Leviticus 3, 2)

  • Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: (Liber Leviticus 10, 6)

  • et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. (Liber Leviticus 11, 25)

  • Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)

  • et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)

  • Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. (Liber Leviticus 13, 6)

  • habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. (Liber Leviticus 13, 45)

  • Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)

  • et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. (Liber Leviticus 14, 47)

  • Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina