Löydetty 238 Tulokset: Hodie
Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : (Liber I Regum 8, 28)
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie. (Liber I Regum 8, 61)
Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. (Liber I Regum 12, 7)
Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. (Liber I Regum 18, 15)
Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. (Liber I Regum 18, 36)
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. (Liber I Regum 20, 13)
Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini. (Liber I Regum 22, 5)
egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. (Liber II Regum 2, 3)
accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete. (Liber II Regum 2, 5)
Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam. (Liber II Regum 4, 23)
Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. (Liber II Regum 6, 28)
Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. (Liber II Regum 6, 31)