Löydetty 53 Tulokset: Heu
Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus? (Liber Numeri 24, 23)
et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem. (Liber Iosue 7, 7)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem. (Liber Iudicum 6, 22)
Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. (Liber Iudicum 11, 35)
Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)
Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! (Liber I Regum 13, 30)
Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. (Liber II Regum 3, 10)
Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam. (Liber II Regum 6, 5)
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? (Liber II Regum 6, 15)
Sebenias, Rheum, Merimuth, (Liber Nehemiae 12, 3)
Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ; (Liber Psalmorum 119, 5)