Löydetty 53 Tulokset: Habemus
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. (Evangelium secundum Marcum 8, 16)
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)