Löydetty 194 Tulokset: Forte

  • Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. (Prophetia Ionae 1, 6)

  • Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. (Prophetia Malachiae 4, 6)

  • et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)

  • Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)

  • Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 29)

  • Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)

  • Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 5)

  • Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Marcum 14, 2)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina