Löydetty 889 Tulokset: Filius
Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: (Liber I Paralipomenon 18, 16)
Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)
Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)
Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 9)
Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)
Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: (Liber I Paralipomenon 24, 22)
Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. (Liber I Paralipomenon 24, 24)
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. (Liber I Paralipomenon 24, 26)
Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. (Liber I Paralipomenon 24, 27)