Löydetty 530 Tulokset: Filios
horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)
Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus. (Liber I Regum 12, 24)
Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, (Liber I Regum 13, 27)
Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)
Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)
Revertentesque nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi. (Liber I Regum 20, 5)
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. (Liber I Regum 20, 15)
et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. (Liber I Regum 21, 10)
Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. (Liber II Regum 4, 1)
Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)
Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, (Liber II Regum 10, 2)