Mosaico decorativo

Löydetty 1655 Tulokset: Filii Aaron

  • Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. (Liber Iudicum 5, 6)

  • Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, (Liber Iudicum 6, 1)

  • Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. (Liber Iudicum 7, 14)

  • Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. (Liber Iudicum 8, 19)

  • Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian. (Liber Iudicum 8, 22)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)

  • Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. (Liber Iudicum 9, 2)

  • Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, (Liber Iudicum 9, 30)

  • Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal. (Liber Iudicum 9, 57)

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina