Löydetty 1655 Tulokset: Filii Aaron
Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. (Liber Numeri 20, 26)
Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. (Liber Numeri 20, 28)
Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. (Liber Numeri 20, 30)
Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. (Liber Numeri 21, 10)
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, (Liber Numeri 25, 7)
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)
Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: (Liber Numeri 26, 1)
hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt: (Liber Numeri 26, 9)
ut, Core pereunte, filii illius non perirent. (Liber Numeri 26, 11)
Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum: (Liber Numeri 26, 12)
Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum: (Liber Numeri 26, 15)
Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)