Löydetty 4228 Tulokset: Fe
alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: (Epistula ad Hebraeos 10, 2)
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)