Löydetty 421 Tulokset: Faciem

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam. (Prophetia Danielis 3, 41)

  • Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)

  • Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)

  • Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)

  • Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)

  • Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. (Prophetia Danielis 10, 9)

  • Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus. (Prophetia Danielis 11, 16)

  • Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina