Mosaico decorativo

Löydetty 4228 Tulokset: Fé

  • Iratusque est furor Domini in Israël, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit: (Liber Iudicum 2, 20)

  • Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. (Liber Iudicum 3, 7)

  • Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. (Liber Iudicum 3, 12)

  • Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. (Liber Iudicum 3, 16)

  • Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus (Liber Iudicum 3, 21)

  • tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt. (Liber Iudicum 3, 22)

  • Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. (Liber Iudicum 3, 31)

  • Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)

  • inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. (Liber Iudicum 5, 27)

  • Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? (Liber Iudicum 5, 28)

  • Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur. (Liber Iudicum 5, 30)

  • Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, (Liber Iudicum 6, 1)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina