Löydetty 4228 Tulokset: Fé
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 34)
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. (Evangelium secundum Marcum 1, 30)
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. (Evangelium secundum Marcum 2, 3)